UNESCO Patrimonium totius mundi: limes Danuvii

Limes Romanorum munimentum secundum flumen Danuvii est, qui per Bavariam, Austriam et Slovaciam fluit. Limes post Hadriani et Antoniniani valla, quae in Britannia sunt, atque limetem Germanicum superiorem et Raeticum in Germania situm tertia pars propositi magni est, quod “Frontiers of the Roman Empire/fines Imperii Romani” dicitur.

Imperium Romanum unum ex imperiis mundi maximis fuit, quod imperatore Traiano in initio saeculi secundi post Christum natum regnante suam potestatem maximam a Britannia usque ad Mesopotamiam extendebat. Territorium eius imperii latitudinem plus quam 6,2 millionum chiliometrorum quadratorum occupavit. Longitudo finium plus quam 7.500 millionum chiliometrorum fuit. Fines imperii Romani per fluvios, limites, cancellos, montes, deserta definiebantur.

Sub titulo "Frontiers of the Roman Empire/fines Imperii Romani" nunc cursus finium totus in tutela societatis cultui humanitatique provehendis (UNESCO) est, quin etiam patrimonium totius mundi dictus est.

Limes Danuvii per saecula complura finis Imperii Romani et Germaniae erat, quae a Romanis non occupata erat, et ab Oceano septentrionali usque ad Mare nigrum pertinebat. Danuvius, qui est flumen in territorio Bavariae, Austriae, Slovaciae, Hungariae et ceterarum terrarum, finis loci natura idoneus erat. Quamquam flumen Romanos Barbarosque separabat, tamen limes a Romanis firme muniebatur, non solum ad imperium Romanum a barbaris feris tuendum, sed etiam ad commercium custodiendum.

Quattuor castra et quattuordecim castra auxiliaria et viginti burgi limitem Danuvii in Austria situm defendebant. Longitudo limitis CCCLX chiliometra fuit. Numerus turrium ad vigilandum certe multo maior erat. Legionum castra notissima in Austria Lauriacum (Enns), Vindobona (Vienna) et Carnuntum erant. Si Germani fines Romanorum trans Danuvium invaserunt, statim signa pugnae inter turres vigilum et castra legionum data sunt. Ita fiebat, ut celerrime proelia inter Romanos Germanosque inciperentur.

© RSV

Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita

Carnuntum urbs clarissima limitis Danuvii est. Sub tutela legionis et auxiliorum Carnuntum paulatim numerum incolarum augebat et postremo caput provinciae Pannoniae Superioris et sedes praefecti fiebat. Carnuntum florens olim circa quinquaginta milia incolarum habebat et latitudinem decem chiliometrorum quadratorum occupavit. Civitas propter magnitudinem et momentum magnum unica erat, quamquam directe iuxta Germanos erat. Ibi in unum locum conveniebant via succinea, una ex maximis mercaturae viis inter regiones septentrionales et meridianas, et via secundum limitem, quae imperii Romani terras in occidente sitas cum regionibus orientis coniungebat.

Urbs commercio dandi et accipiendi valde floruit. Olivarum oleum, vinum, garum, id est condimentum piscium), dactyli et ficus ex regione Mediterranea importabantur. Elegantissima vasa mensalia ex Italia vel ex Gallia in hanc urbem afferebantur. Hodie nobis plurima ornamenta vel sculpturae pulchrae vel fragmenta picta parietum vitam luxuriosam Carnunti antiqui ostendunt.

© RSV
© ISTER
  • Da JavaScript dekativiert ist, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Da dein Browser nicht supportet wird, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu geringer Bandbreite werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu schwacher Hardware werden einige Inhalte nicht geladen.