Archaeologiam capere
Hic discipulorum discipularumque grex artes et labores archaeologiae conspicere potest. Primo in vico Romano res eius rationis artisque interrogationibus exponuntur : Quid est archaeologia? Quae res reperiuntur? Quomodo et quo loco aliquid effoditur? Quibus instrumentis fit?
Quare id agitur? Deinde discipuli ipsi effodient! Binorum discipulorum unusquisque pro se figlinum vel os vel aedificii materiam ex arena effodere potest. Haec res tum in tabella describitur et pingitur. Postquam omnes res suas diligentissime spectaverunt, eae res breviter exponuntur. Discipuli tum de ea re cogitare possunt, quo loco urbis Romani iis rebus usi sint. Postremo unusquisque pro se tabellam secum domum feret.
Ea res vobis in duabus difficultatibus offertur et ita aetati discipulorum accommodari potest.
Spatium: duas et dimidium usque ad tres horas
Pretium: CCXX €
Multitudo maxima: XXV homines et II comites
Pretium minus post meridiem: CC €
Aetas commendata: Ab octavo usque ad duodecimum aetatis annum
Comitatus: Pro singula grege duo comites gratis intrant