Domus Lucii
Domus Lucii vobis vitam incolarum Carnunti bene demonstrat. Constructio, structura, ornatus domus nobis ostendunt, quomodo quidam cives opibus et copiis floruerint. Culina, focus, cubiculum, hypocaustum, taberna vitam cotidianam Romanorum ostendunt.
Ei domui nomen datum est ob inscriptionem, quae in prioribus investigationibus inventa est et nos certiores facit eam domum cuidam Lucio Maticeio Clementi fuisse. Domus Lucii primum aedificium fuit, quod Carnunti ratione atque arte archaeologiae in eodem loco iterum aedificatum est.