© RSV

Romani in thermas cum suis calefactis locis ambulare, in calefactis vel tepidis vel frigidis aquis natare et se exercere solebant. Non solum Romae, sed etiam plurimis urbibus remotis fuerunt thermae velut Carnunti.

In aedficatione thermarum quaestio maxima erat, quomodo Hypocaustum, systema calefactorium in thermis usitatum, manibus propriis fieri posset. Similiter erat exstructio aquaeductus. Nunc Carnunti thermae unice in mundo sunt, quae in eodem loco arte antiqua iterum aedificatae sunt. Thermae ex eo tempore continuo hypcauso calefactae sunt.

Basilica thermarum erat locus conventus. Thermae ipsae post eam erant et homines eas ibi intraverunt: In caldario in aqua calida natare poterant. In tepidario aqua erat tepida, id est neque calida neque frigida, in frigidario autem, ut nomen indicat, frigida.

© RSV
  • Da JavaScript dekativiert ist, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Da dein Browser nicht supportet wird, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu geringer Bandbreite werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu schwacher Hardware werden einige Inhalte nicht geladen.