Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita

Id spectaculum pro omnibus est, qui per autoraedam communem veniunt! Videte primo in Museo Carnuntino nostram exhibitionem novissimam, quae “Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita” nominatur. Quae exhibitio vobis historiam urbis civiumque Carnunti demonstrat. Deinde cum discipulorum discipularumque grege domos unice reaedificatas urbis Romanae explorabitis. 

Renovatione pretiosa et eius loci compositione nova factis Museum Carnuntinum nunc spectaculum magnificum et novissimum praebet: “Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita”. Multae res, partim per CXXX annos investigationis Carnunti numquam antea exhibita et ex Austriae Inferioris collectionibus regionalibus, vobis non solum historia urbis, verum etiam vita hominum demonstrant.

Sed respicite: Excursiones in duobus locis fiunt (Museum Carnuntinum, urbs Romana)! Alter locus enim ab altero quinque milia passuum abest. Quam ob rem id spectaculum solum pro iis gregibus offeritur, quae per autoraedam communem venerunt!

Spatium: duas et dimidium usque ad tres horas

Pretium: CCXX €
Multitudo maxima: XXV homines et II comites

Pretium minus post meridiem: CC €  
Aetas commendata: Ab octavo usque ad undevicesimum aetatis annum

Comitatus: Pro singula grege duo comites gratis intrant

© RSV
  • Da JavaScript dekativiert ist, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Da dein Browser nicht supportet wird, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu geringer Bandbreite werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu schwacher Hardware werden einige Inhalte nicht geladen.