Villa urbana palatium magnificum erat et nobis mirum in modum vitam, mores, consuetudines nobiltatis Carnuntinae ostendit. Gradus, columnae, porta magna eius domus nobis ordinem incolae pristini et fiduciam sui demonstrant. 

Adhuc eae magnificae partes villae urbanae rursus constructae sunt, quae copiam rei familiaris et potestatem incolae demonstrant. Locus villae autem, ut putamus, usque ad viae murum meridianum pertinet. Investigatio archaeologica accuratior in hoc campo nunc agitur. 

Parietum picturae inventae (circa triginta metra) valde pulcherrimae sunt et fragmenta quoque ad exemplar composita sunt. Itaque id evenit, ut pictura, sicut quondam fuerat, nunc conspici posset. Quam ob rem vos eam picturam parietum magnificam una cum semitholo lapideo in oeco villae urbanae conspicere potestis.

© RSV
  • Da JavaScript dekativiert ist, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Da dein Browser nicht supportet wird, werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu geringer Bandbreite werden einige Inhalte nicht geladen.
  • Auf Grund von zu schwacher Hardware werden einige Inhalte nicht geladen.