Plus legite de exhibitione!
Id, quod sequimus
Museum Carnuntinum primum Germaniae fuit, quod etiam eo consilio aedificatum est, ut res Carnunti inventas in uno loco congreget. Omnibus rebus aliter compositis consilium nostrum nunc est, ut non solum id propositium praecipue conservemus et exhibitiones cuidam rei specialiter dedicemus, sed etiam novissimae cognitiones de Carnunto interpretemur et res praeclaras ex collectionibus provincialibus Inferioris Austriae expositas praebeamus.
Structura urbis
Primum cognitiones scientiae per CL annos factae in tabulam navam antqui Carnunti collectae sunt, ut non solum historia, verum etiam structura urbis, quin etiam vici Romani exhiberi possent.
Metropolis ad limitem Danuvii sita
Expositio vobis quoque quendam intellectum offerre vult, quomodo hic dies festi et negotiosi acti sint et homines in ea urbe vixerint. Initium exhibitionis sunt castra munita, quae pars maxima limitis Danuvii constituebantur. Quae res quoque fuit causa urbis civilis condendae. Cassides, faciei tegmina, vaginae argenteae et cornu plene conservatum, id est instrumentum militare, sunt res paucae exhibitionis.
Sub praesidio militum Romanorum optime floruit urbs, in qua multi cives vitam luxuriosam agebant, cuius fiducia sui etiam in aedificiis publicis videri potuit. Fragmenta architecturae inventa et aedificiorum ornamenta, ut picturae parietum vel pavimenta tessellata vel fistulae, vitam urbanam nobis bene ostendunt.
De hominibus, qui olim Carnunti vixerunt
Carnuntum quoque urbs imperatorum erat. Iterum atque iterum hinc res memorabiles a Romanis gestae sunt. Praeterea multi cives rem familiarem suam augebant. Res luxuriosae nobiltatis Carnuntinae, velut ornamenta, vitrum fragile et statuae marmoreae ostenduntur.
Hominum vitam mente comprehendi causa, exhibitio igitur etiam studia de fide Romana cultuque deorum Romanorum attingit. His rebus coniuncta est etiam ea propositio, quae ad Tartarum, inferos, manes, funus, exsequias et pompam funebrem pertinet.