Museum Carnuntinum
Horae apertae
A XV. mensis Martii usque ad XVI. mensis Novembris MMXXV | Portae nostrae a hora tertia usque ad undecimam apertae sunt
Museum Carnuntinum nunc spectaculum magnificum et novissimum praebet: “Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita”. Multae res ex Austriae Inferioris collectionibus regionalibus partim numquam antea exhibitae sunt et vobis non solum historiam urbis, verum etiam vitam hominum demonstrant.
De historia Musei Carnuntini
Omnibus, qui Carnuntum visitant, museum Carnuntinum videndum est. Quod ab architectis Federico Ohmann et Augusto Kirstein, a duobus viris inter clarissimos architectos Monarchiae, aedificatum est. Imperator Franciscus-Iosephus I anno MCMIV post Christum natum ipse aperuit museum genere antiquae structurae et villae rusticae Romanae aedificatum. Ea elementa ei aedificio propria sunt. Museum Carnuntinum igitur aedificiis museorum magnis via circulari Vindobonensi collocatis perfecte inserit.
Museum a collegio amicorum Carnunti pecuniis privatis constructum est. Inter adiutores et auctores illius temporis fuerunt praeclari duces domus Austriae, nobiles, cives copiis locupletes, scientiae et negotii principes. Collegium amicarum amicorumque Carnunti id consilium aedificationis curans finem magnum sibi proposuit, ut rerum collectionem amplam in uno loco congregaret. Museum Carnuntinum igitur primum Austriae museum rerum effossarum est et hodie nobis demonstrat magnam partem ad urbem Carnuntum pertinentem ex collectionibus provincialibus Inferioris Austriae.
Opening of the AMC in 1904 (c) Province of Lower Austria - Museum Carnuntinum, Bad Deutsch-Altenburg
Museum Carnuntinum
Badgasse 42
2405 Bad Deutsch-Altenburg