-
Omnia, quae Carnunti videri possunt, nunc facile semper et ubique per commercium internexus emuntur. Itaque eligite, magistri magistraeque, gregum numerum (numero usque ad XXV homines) et diem. Petimus, ne numerum discipulorum scribatis! Omnibus rebus denique per internexum factis brevi tempore confirmatio eius rei vobis mittitur.
-
Ad Carnuntum videndum ab eo anno necesse est, ut greges omnia per pretium generale emant. Id pretium fixum gregibus et comitatui numero usque ad XXV homines solvendum est.
Cave: Grex usque ad XXX discipulos discipulasque augeri potest (X Euro singulis discipulis solvendum est). Securitatis servandae causa fieri non potest, ut grex maior ad Carnuntum videndum intret. Itaque pretium secundum emere necesse est. -
Cum vos diem certum et gregum numerum vestrum elegeritis, tum perscriptio perfecta est. Non statim, sed postea pretium solvere vobis opus est, si dies visitationis adest.
-
Si optatis, statim quoque fieri potest, ut pretium solvatis. Eligite igitur emptionem per internexum, sed sciatis tabellam tributariam necesse esse.
-
Multitudo maxima e XXV hominibus constat. Si optatis, grex usque ad XXX discipulos discipulasque augeri potest (V Euro singulis discipulis solvendum est). Securitatis servandae causa fieri non potest, ut grex maior ad Carnuntum videndum intret. Itaque pretium secundum emere necesse est.
-
Carnuntum, colonia Romana, vehiculis communibus pervenire facillime est. Nobis maxime placet, ut per tramen ad stationem veniatis, quae “Petronell-Carnuntum” vocatur. Hinc brevi tempore directe in urbem Romanam (Locus: Hauptstraße 1A, 2404 Petronell-Carnuntum) iter perficere potestis. Hic quoque omnes excursiones incipiuntur praeter “Carnuntum, totius mundi urbs ad limitem Danuvii sita”.
-
Nostra excursio novissima in Museo Carnuntino incipitur (Locus: Badgasse 42, 2405 Bad Deutsch-Altenburg), deinde omnes homines in urbem Romanam (Locus: Hauptstraße 1A, 2404 Petronell-Carnuntum) transferuntur. Cave: Propter locorum intervallum autoraeda communi uti necesse est.
-
Si pluit, omnes res tamen omni tempestatum genere conspici possunt, immo vero in urbem Romanam excursiones. Quae ita fieri possunt, ut visitatio paene in totum in domibus faciatur. Tamen veste ei rei accommodata uti necesse est. Cave: Ambulandi causa profecto vestis commoda tibi sis!
-
Si vobis quaestiones sunt, vocate nos per telephonum (+43 (0) 2163/3377-0) vel scribite nobis nuntium per epistulam electronicam (buchung@carnuntum.at), ubi libenter a die Lunae usque ad Veneris ab hora tertia (9:00) usque ad horam decimam (16:00) vobis serviemus.